Всего на сайте:
183 тыс. 477 статей

Главная | Культура, Искусство

QUID SIT MUSICUS  Просмотрен 179

1 Nunc illud est intuendum, quod omnis ars omnisque etiam disciplina honorabiliorem naturaliter habeat rationem quam artificium, quod manu atque opere exercetur artificis. 2Multo enim est maius atque auctius scire, quod quisque faciat, quam ipsum illud efficere, quod sciat; 3etenim artificium corporale quasi serviens famulatur, ratio vero quasi domina imperat.4 Et nisi manus secundum id, quod ratio sancit, efficiat, frustra sit.5 Quanto igitur praeclarior est scientia musicae in cognitione rationis quam in opere efficiendi atque actu! Tantum scilicet, quantum corpus mente superatur; quod scilicet rationis expers servitio degit. 6 Illa vero imperat atque ad rectum deducit. 7Quod nisi eius pareatur imperio, expers opus rationis titubabit.

8 Unde fit, ut speculatio rationis operandi actu non egeat, manuum vero opera nulla sint, nisi ratione ducantur.9 Iam vero quanta sit gloria meritumque rationis, hinc intellegi potest, quod ceteri ut ita dicam corporales artifices non ex disciplina sed ex ipsis potius instrumentis cepere vocabula. 10Nam citharoedus ex cithara, auloedus ex tibia, ceterique suorum instrumentorum vocabulis nuncupantur.

11 Is vero est musicus, qui ratione perpensa canendi scientiam non servitio operis sed imperio speculationis adsumpsit. 12 Quod scilicet in aedificiorum bellorumque opere videmus, in contraria scilicet nuncupatione vocabuli. 13 Eorum namque nominibus vel aedificia inscribuntur vel ducuntur triumphi, quorum imperio ac ratione instituta sunt, non quorum opere servitioque perfecta.

14 Tria igitur genera sunt, quae circa artem musicam versantur.15 Unum genus est, quod instrumentis agitur, aliud fingit carmina, tertium, quod instrumentorum opus carmenque diiudicat. 16 Sed illud quidem, quod in instrumentis positum est ibique totam operam consumit, ut sunt citharoedi quique organo ceterisque musicae instrumentis artificium probant, a musicae scientiae intellectu seiuncti sunt, quoniam famulantur, ut dictum est: nec quicquam afferunt rationis, sed sunt totius speculationis expertes.

17 Secundum vero musicam agentium genus poetarum est, quod non potius speculatione ac ratione, quam naturali quodam instinctu fertur ad carmen. 18Atque idcirco hoc quoque genus a musica segregandum est.

19 Tertium est, quod iudicandi peritiam sumit, ut rythmos cantilenasque totumque carmen possit perpendere. 20Quod scilicet quoniam totum in ratione ac speculatione positum est, hoc proprie musicae deputabitur, 21 isque est musicus, cui adest facultas secundum speculationem rationemve propositam ac musicae convenientem de modis ac rythmis deque generibus cantilenamm ac de permixtionibus ac de omnibus, de quibus posterius explicandum est, ac de poetarum carminibus iudicandi.

Explicit de musica id est armonica institutione liber primus.

Edidit Godofredus Friedlein, p. 223—225

Текст 75 - BOETII DE INSTITUTIONE MUSICA (Lib. V. Cap. 17)

Предыдущая статья:Текст 73 - BOETII DE INSTITUTIONE MUSICA (Lib. I. Cap. 2) Следующая статья:QUOMODO ARCHYTAS TETRACHORDA DIVIDAT EORUMQUE DESCRIPTIO
page speed (0.1141 sec, direct)