Всего на сайте:
123 тыс. 319 статей

Главная | Культура, Искусство

CAPUT V. DE MUSICA  Просмотрен 127

1 Gaudentius quidam de Musica scribens, Pythagoram dicit huius rei invenisse primordia ex malleorum sonitu, et chordarum extensione percussa.2 Quam amicus noster vir dissertissimus Mutianus transtulit in latinum, ut ingenium eius adsumti operis qualitas indicaret. 3 Clemens vero Alexandrinus Presbyter in libro, quem contra Paganos edidit, Musicam ex Musis dicit sumpsisse principium;4 Musasque ipsas, qua de causa inventae fuerint, diligenter exponit.5 Quae Musae ipsae appellatae sunt από του μασενειν, id est, a quaerendo; quod per ipsas, sicut antiqui voluerunt, vis carminum, et vocis modulatio quaereretur. 6 Invenimus etiam Censorinum, qui ad Q<uintum> Cerellium scripsit de natali eius die, ubi de musica disciplina, vel de alia parte Mathesis non negligenda disseruit: quoniam non inutiliter legitur, ut res ipsae penetrabilius animo frequenti meditatione condantur.

7 Musica ergo disciplina per omnes actus vitae nostrae hac ratione diffunditur.8 Primum, si Creatoris mandata faciamus, et puris mentibus statutis ab eo regulis serviamus.9 Quidquid enim loquimur, vel intrinsecus venarum pulsibus commovemur, per musicos rhythmos harmoniae, virtutibus probatur esse sociatum. 10Musica quippe est scientia bene modulandi: quodsi nos bona conversatione tractemus, tali disciplinae probamur semper esse sociati: quando vero iniquitates gerimus, Musicam non habemus. 11 Coelum quoque et terra, vel omnia, quae in eis superna dispensatione peraguntur, non sunt sine musica disciplina: cum Pythagoras hunc mundum per Musicam conditum, et gubernari posse testetur.

12 In ipsa quoque religione valde permixta est; ut decalogi decachordus, tinnitus cytharae, tympana, organi melodia, cymbalorum sonus;13 ipsum quoque Psalterium adinstar instramenti musici nominatum esse non dubium est: 14eo quod in ipso contineatur coelestium virtutum suavis nimis et grata modulatio.

Edidit Martinus Gerbert in GS I, 15-16

Предыдущая статья:CAPUT IV SCIENTIA CUR IN MUSICAE DEFINITIONE PONITUR Следующая статья:Текст 73 - BOETII DE INSTITUTIONE MUSICA (Lib. I. Cap. 2)
page speed (0.0104 sec, direct)