Всего на сайте:
183 тыс. 477 статей

Главная | Культура, Искусство

Текст 28 - STABAT MATER  Просмотрен 198

1 Stabat Mater dolorosa,

2 luxta crucem lacrimosa,

3 Dum pendebat Filius.

4 Cuius animam gementem,

5 Contristatam et dolentem

6 Pertransivit gladius.

7 O quam tristis et afflicta

8 Fuit illa benedicta

9 Mater Unigeniti!

10 Quae maerebat et dolebat,

11 Pia Mater, dum videbat

12 Nati poenas inclyti.

13 Quis est homo, qui non fleret,

14 Matrem Christi si videret

15 In tanto supplicio?

16 Quis non posset contristari,

17 Piam Matrem contemplari

18 Dolentem cum Filio?

19 Pro peccatis suae gentis

20 Vidit Iesum in tormentis

21 Et flagellis subditum.

22 Vidit suum dulcem natum

23 Morientem, desolatum,

24 Dum emisit spiritum.

25 Eia Mater, fons amoris,

26 Me sentire vim doloris

27 Fac, ut tecum lugeam.

28 Fac ut ardeat cor meum

29 In amando Christum Deum,

30 Ut sibi complaceam.

31 Sancta Mater, istud agas,

32 Crucifixi fige plagas

33 Cordi meo valide.

34 Fac me vere tecum flere,

35 Crucifixo condolere,

36 Donec ego vixero.

37 Tui nati vulnerati,

38 Tam dignati, pro me pati

39 Poenas mecum divide.

40 Iuxta crucem tecum stare,

41 Ac me tibi sociare

42 In planctu desidero.

43 Virgo virginum praeclara,

44 Mihi jam non sis amara:

45 Fac me tecum plangere.

46 Fac ut portem Christi mortem,

47 Passionis fac me sortem,

48 Et plagas recolere.

49 Fac me plagis vulnerari,

50 Cruce hac inebriari

51 Et cruore Filii.

52 Flammis urar ne succensus,

53 Per te, Virgo, sim defensus

54 In die iudicii.

55 Fac me cruce custodiri,

56 Morte Christi praemuniri

57 Confoveri gratia.

58 Quando corpus morietur,

59 Fac ut animae donetur

60 Paradisi gloria.

Jacopone da Todi (†306)

Предыдущая статья:Текст 27 - LAUDA SION Следующая статья:КОММЕНТАРИЙ. 4 gementem — PPA от gemo. 5 contristatemi — PPP от contristo. 12 nat..
page speed (0.0098 sec, direct)