Всего на сайте:
119 тыс. 927 статей

Главная | Культура, Искусство

КОММЕНТАРИЙ. 9 asparges = asperges. 13 proicias = projicias. 17 adnuntiabit = ann..  Просмотрен 50

9 asparges = asperges.

13 proicias = projicias.

17 adnuntiabit = annuntiabit.

19 поп spernet; Antiphonale Monasticum: поп despicies.

Текст 3 - MISERERE MEI, DEUS (Ps 56)

2 Miserere mei, Deus, miserere mei,

quoniam in te confidit anima mea.

Et in umbra alarum tuarum sperabo,

donec transeat iniquitas.

3 Clamabo ad Deum altissimum,

Deum qui benefecit mihi.

4 Misit de caelo et liberavit me,

dedit in obprobrium conculcantes me.

Misit Deus misericordiam suam et veritatem suam,

5 et eripuit animam meam de medio catulorum leonum.

Dormivi conturbatus.

Filii hominum dentes eorum arma et sagittae,

et lingua eorum gladius acutus.

6 Exaltare super caelos Deus,

et in omnem terram gloria tua [est].

7 Laqueum paraverunt pedibus meis,

et incurvaverunt animam meam.

Foderunt ante faciem meam foveam, et inciderunt in eam.

8 Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum.

Cantabo et psalmum dicam.

9 Exsuige gloria mea, exsurge psalterium et cithara, exsurgam diluculo.

10 Confitebor tibi in populis, Domine.

Psalmum dicam tibi in gentibus,

11 quoniam magnificata est usque ad caelos misericordia tua,

et usque ad nubes veritas tua.

12 Exaltare super caelos Deus

et super omnem terram gloria tua [est].

КОММЕНТАРИЙ

4 obprobrium — opprobrium.

Предыдущая статья:Текст 2 - MISERERE MEI, DEUS (Ps 50) Следующая статья:Текст 9 - IN EXITU ISRAHEL (Ps 113)
page speed (0.0074 sec, direct)